Latin
4
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 4
Unproofread scanNot analysed yet
cùm praedicta cinerum eructatio plerumque cum Terrae motu conjuncta legatur apud historicos, etsi, quod addit, Dionysius Areopagita tenebras illas motui Lunae prodigioso transcribat apud Suidam. Simili modo si crassa circa Solem consistentia, ut loquitur Keplerus, dicto loco, h. e. globus molecularum opaciorum Solem in aethere subter currens radios ejus inhibet &obscuritatem Terris inducit, Eclipsis vulgò fieri dicitur, ut factum legimus anno caedis Caesaris de quo Virgilius 2. Georgicor. inquiens: Ille (Sol) etiam extincto miseratus Caesare Romam Tùm caput obscurâ nitidum ferrugine texit, Impiaque aeternam timuerunt secula noctem. &anno 1547. quatriduo ferè per totam Europam. Sed has obseurationes strictè loquendo Tenebras potiùs quàm Eclipses vocant eruditi, quemadmodum &eas quas à Cometarum umbris &à macularum Solarium concursu fieri volunt Keplerus &alii, vel etiam quas à nubibus, praesertim imbre decumano praegnantibus, aut à turmis avium vel cicadarum, oriri videmus, Keplerus „in Epitome p. 896. di em Philosophicè verò sumitur Eclipsis pro ordinariâ saltem &legitima luminarium obscuratione, proque tenebris ex interpositione Lunae vel Telluris inter Solem &Lunam ortis, quas Anaxagoras olim σκιὰς. h. e. umbras, effectivè nimirum: Ptolomaeus πισκοτήσεις, obfuscationes: Poëtae passim labores &defectus vocarunt. In quo sensu Nos etiam Eclipsin h. I. sumimus, eamque definimus quod sit Phaenomenon, quo luminare magnum interpositu corporis mundani ordinarii lumine suo nobis privari videtur. Genus in hâc definitione est Phaenomenon, non subjectivè pro re apparente, sicut est Cometa, sed affectivè, pro modo apparitionis, sumptum, sicut Phases Lunae, ortus item &occasus siderum, Phaenomena dicuntur. anon ocom. Differentia desumitur partim à subjecto, partim à formas cui simul annectitur causa. Subjectum est vel attributionis, vel obserrationis. Subjectum attributionis sunt Luminaria Coeli magna, nempe Sol &Luna, quibus Eclipses communiter tantùm ascribuntur. Reliquarum, enim stellarum similia phaenomena potlus occultationes Seite 7 von 47 Bild: 6. Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–4660ti o nes quàm Eclipses hîc apud nos vocari consueverunt.