Latin
5
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 5
Unproofread scanNot analysed yet
Subjectum Observationis innuitur vocabulo Nobis, quo ad Terricolas, tanquam ad ordinarios Coeli contemplatores, hoc phaenomenon restringitur, quibus Sol &Luna videtur obscurari, quamvis alibi locorum in mundo longè aliter sese res habeat. Est enim Eclipsis, quemadmodum &reliqua stellarum phaenomena, respectivum quid, ad certum observationis locum, in quo sic apparet, determinatum. Forma consistit in apparente s. visibili privatione luminis per interpositionem corporis mundani ordinarii, puta vel Lunae, vel Telluris, inter alterutrum luminare, factam, quâ radii lucis avertuntur, ut ita luminare nobis obscurum appareat. Dicuntur mundana haec eclipsantia corpora, nempe, quia seorsim existunt in spatio mundano; ordinaria verò partim in respectu ad extra ordinaria, qualia sunt cometae, partim quod ad obscurationem hanc causandam à Deo sint ordinata. Coeterùm ut duplex est subjectum attributionis, ita duo quoque sive genera sive species Eclipsium hîc apud nos constituuntur, Lunarium nimirum &Solarium, de quibus singulis seorsim in subsequentibus. CAP. XIV.