Latin
Book 1, Chapter 3
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 1.3.34
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob causam in sacrificiis mel prohibetur offerri? . Quia secundum interiorem sensum resoluti blandimentis deliciarum aut dulcedine uoluptatum non possunt mysteriorum dei esse participes. hinc est igitur, quod etiam pascha domini comedi cum amaritudine iubetur, quia sit semper austera districtio ueritatis. oportet ergo absque ullo adulationis ac uoluptatis melle noxio salutares nos deo hostias semper offere et dicere: ergo inimicus factus sum uerum dicens uobis? econtrario admiscere in omnibus sacrificiis sal iubetur, scilicet ut omnia quae ad Christi honorem cultumque offerimus salem rationis ac discretionis semper accipiant.