Latin
1.3.35 to 1.3.38
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 1.3.35-38
Unproofread scanNot analysed yet
Quid proprie ad usus pertinebat sacerdotum quidue ad leuitarum ex his quae populus offerebat? Primitiae frugum ceterarumque rerum sacerdotibus, decimae uero leuitis deputabantur, de quibus tamen decimis decima sacerdotibus debebatur. Uniuersa quae deus condidit bona ualde sunt et quo modo in lege quaedam animalia uocantur inmunda? Ut reliqua taceam quae ex hoc dici possunt inmunda appellata sunt esui non creationi; horum enim in cibum usus pro quibusdam figuris diuina interdictus lege cognoscitur. Cum munda et inmunda animalia diuina per Mosen lege discreta sint, quo modo etiam ante diluuium de his quae in arcam recipienda erant inmunda appellantur animalia? Moses inspirante sancto spiritu Pentateuchi scriptor et conditor est, et quia in Leuitico de mundis inmundisque animalibus erat proferenda discretio, etiam in Genesi, quia utriusque libri idem auctor est, eadem animalia appellauit inmunda. Quae de ueteri testamento relinquere uel quae obseruare debemus? Debemus obseruare mandata quae ad corrigendam uitam moresque pertinent, relinquere autem ceremonias ritusque sacrificiorum qui figuras atque umbram futuris tunc rebus praetulerunt.