Latin
Book 1, Chapter 6
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 1.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sibi uult, quod illic auctorum saecularium consuetudine legimus Pleiadas, Oriona uel Arcturum? Non quod his apud Hebraeos nominibus censeantur, sed ut apud nos horum siderum significantia posset esse manifestior, ita haec translator appellare uoluit, ut usus gentilitatis inuenerat. illud quoque generaliter obseruandum est, quod etiam apostoli uel apostolici uiri in epistulis suis scribentes ad populos abutuntur interdum his testimoniis quae uidebantur diuulgata per populos.