Latin
Book 1, Chapter 6
Eucherius of Lyon, Saint, Instructiones 1.6.3
Unproofread scanNot analysed yet
In eodem libro quid est, quod de dracone illo scribitur: Omnes naues si conueniant, non sustinent corium caudae eius? Naues ecclesias dicit quae tentationibus tribulationibusque uexatae uix antichristum in mundi fine tolerabunt. recte autem draconis illius diaboli caudam antichristum appellat a quo persecutio ueniet extrema.