Latin
1.15 to 1.19
Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.15-19
Not analysed yet
16. Quid, quod filii Israhel ad illam desiderabilem terram non nisi habitatione eremi pervenerunt? Et ut gens eadem postea possideret illam lacte et melle manantem, prius hanc aridam incultamque posssedit. Totum semper ad veram patriam eremi mansionibus iter panditur. Habitet inhabitabilem terram, qui vult videre bona Domini in regione vivorum, sit hospes huius, qui civis esse contendit illius. 17. Sed ut haec relinquam, David ipse insidias regis infesti [non nisi] cum desertum expeteret evasit, qui in Idumaeae ariditatibus commoratus toto Dominum corde sitiebat, ut sitiens in deserto et in invio et inaquoso tum demum appareret Deo in sancto, ac deinceps Dei virtutem pariter et gloriam sanctus videret. 18. Helias vero, maximus secretorum colonus, caelum imbribus clausit, ignibus reseravit, ministra alite cibum sumpsit, fixa mortis iura revocavit, Iordanem dividuum interrupto amne transivit, caelum ardenti curru raptus ascendit. Truly, Elijah, the most distinguished husbandman, closed the sky of showers, reserved enemies for the fires, received nourishment from a bird, revoked the fixed laws of death, by the Jordan being divided, he crossed the broken stream, being carried away in a flaming chariot, he ascended into heaven. 19. Quid deinde Helisaeus, consectator vitae huius atque virtutis? Nonne perinde divinorum miraculorum opere claruit, quem insignem nunc scissus torrens, nunc innatans ferrum, nunc redivivi, nunc olei incrementa fecerunt, quique postremo post alia quam plurima duplicatam in se virtutem magistri hoc etiam comprobavit, quod ille superstes defunctum, hic defunctum exsuscitat iam defunctus? 20. Filii quoque prophetarum relictis urbibus expetebant gemino defluentem fonte Iordanem exstruebantque in abditis tabernacula remoto iuncta torrenti. Excubabat cohors sancta secreti fluminis ripis, velut quibusdam sparsa tentoriis et habitationibus congruis: egregia indoles spiritum custodiebat paternum. 21. Quid? Ille, quo maior inter mulierum natos non surrexit, nonne in deserto clamans in deserto vivebat? In deserto ab hoc baptismus traditur, in deserto paenitentia praedicatur, in deserto primum mentio regni caelestis infertur; ibi haec ille audientibus primus ingessit, ubi haec citius ambiens quisque promeruit. Nec immerito futurus hic arduus habitator deserti ante faciem Domini angelus mittitur, viam reserat in caeleste regnum, Christi et praecursor et testis dignum qui Patrem e caelo loquentem audiret, Filium baptizando contingeret, Spiritum sanctum descendentem videret.