Latin
1.20 to 1.23
Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.20-23
Not analysed yet
22. Ipse quoque Dominus ac Salvator noster baptizatus confestim, ut Scriptura ait, a Spiritu in desertum ducitur. Quis hic igitur est Spiritus? [Cunctatio nulla subest, quin Sanctus. Quod deinde Spiritus sanctus pertrahit in desertum, nimirum istud ille dictat, ille istud tacitus inspirat, fitque eremus Spiritu sancto suggerente digna suggestio. Mystico ergo flumine infusus nihil sibi prius agendum putat, quam ut ad secreta contendat. Et tamen ille sanctificantes semper aquas tunc sanctificaverat nec peccati hominem purgatus abluerat]; peccatum enim ille neque fecerat neque metuebat. [Eremi tamen ardore flagrabat atque in onmibus salutaris auctor exempli hanc sibi non dignam nobis desiderabat. Quae si votiva Deo ab erroribus libero, quanto magis necessaria homini erroribus obnoxio? Si petita non delinquenti, quanto magis exoptanda peccanti]? 23. Ibi etiam in famulatum Domini remotis circumstrepentium turbis tacita divini vigoris ministeria succedunt, et in eremo constitutus, tamquam in caelum revectus, [occurrentium] excipitur officiis angelorum; ibi tunc temptantem notae artis insidiis hostem illum antiqui temporis confutavit supplantatoremque veteris Adam novus Adam reppulit. O laus magna deserti, ut diabolus qui vicerat in paradiso, in eremo vinceretur! 24. Desertus etiam locus ille erat, in quo Salvator noster quinque virorum milia panibus quinque et piscibus tantum duobus pavit, satiavit, explevit. Semper in deserto [suos] pane Iesus pascit; suis praetulerat olim manna divini muneris fidem, nunc fragmina praetulerunt, eodemque miraculo victus, ut tunc esurientibus decidit, ita nunc vescentibus crevit; cunctis dono suo epulae auctioribus maiores fuerunt cibis quam fuerant latae conviviis. Desertis, inquam, desertis tantorum nunc signorum causas demus: virtus potentiam declarasset, si habuisset locus copiam? 25. Et tunc Dominus Iesus ad excelsi montis remotiora secessit, cum tribus tantum sibi adhibitis electis insolita claritate vultus effulsit; qui, cum assumptum palam hominem praeferret, declarandae maiestatis indicium secretis credidit. Ibi tunc ille apostolorum maximus: Bonum erat, inquit, nos hic esse, adamans scilicet magnitudinem signi in remotione deserti.