Latin
1.41 to 1.42
Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.41-42
Not analysed yet
43. Quos ego illic, Iesu bone, sanctorum coetus, conventusque vidi! Pretiosa in his suavi unguedine alabastra flagrabant, spirabat passim odor vitae. Interioris hominis faciem exterioris habitu praeferebant, constricti caritate, humilitate deiecti, mollissimi pietate, firmissimi in spe, incessu modesti, oboedientia citi, occursu taciti, vultu sereni, prorsus ipsa protinus contemplatione angelicae quietis agmen ostendunt. Nihil concupiscunt, nihil desiderant nisi eum tantum, quem solum desiderantes concupiscunt. Dum beatam quaerunt vitam, beata agunt, eamque et dum adhuc ambiunt, iam consequuntur. Itaque optant a [peccatoribus] segregari? iam segregati sunt. Castam possidere vitam volunt? Iam possident. Omne in Dei laudibus tempus habere ambiunt? Habent. Desiderant gaudere sanctorum coetibus? Gaudent. Christo frui cupiunt? Spiritu fruuntur. Vitam eremi adipisci gestiunt? Corde adipiscuntur. Ita per largissimam gratiam Christi multa ex his quae in futurum exoptant in [praesentiarum] merentur; rem porro ipsam capiunt, dum spem sequuntur. [Habent non parvum etiam in labore ipso pretium laboris, quia paene iam in opere est quod merces erit]. 44. [Horum mi Hilari carissime, redditus insertusque consortio, plurimum tibi, plurimum etiam illis contulisti, qui nunc pro reditu tuo alacri exsultatione laetantur]. Cum his, [obsecro peccatorum meorum intercessionisque memoriam ne oblitteraveris]; cum his, inquam, quibus nescio an ipse gaudii plus attuleris an maius inveneris. Tu nunc verior Israhel, qui corde Deum conspicaris, ab Aegypto saeculi tenebris dudum expeditus, salutiferas aquas submerso hoste transgressus, in deserto accensum fidei ignem secutus, amara quondam, per lignum crucis dulcia nunc experiris, salientes in vitam aeternam aquas a Christo trahis, internum hominem superno pane pascis, in Evangelio tonitrui divinam accipis vocem; qui cum Israhel in eremo contineris, cum Iesu terram repromissionis intrabis. Vale in Christo Iesu Domino nostro.