Latin
1.38 to 1.40
Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.38-40
Not analysed yet
40. Nulla iam quamvis fertilis tellus terrae eremi se comparatione iactaverit. Est terra aliqua frugibus ditis? In hac maxime nascitur frumentum illud, quod esurientes adipe suo satiat. Est alia gravidis laeta vinetis? In hac maxime profertur vinum illud, quod bene laetificat cor hominis. Est alia pascuis praestans? In hac saluberrime pascunt oves illae, de quibus dicitur, Pasce oves meas. Est alia floribus picta vernantibus? In hac maxime verus ille flos campi et lilium convallium refulget. Postremo alia est speciosis exsultans metallis, alia vero auro suo fulva est? In hac varii lapidum micant vibrante luce fulgores. Ita terra haec singulis terris maior ad singula, omnes longe praecedit bonis omnibus. 41. Recte ergo tu, veneranda tellus, sanctis aut in te positis aut non procul a te remotis aut habitabilis dudum aut desiderabilis exstitisti, quia pro universis bonis illius es fertilis, in quo habentur universa. Tu cultorem hunc, qui suam terram, non qui tuam excolat, requiris, [tu inhabitantium te vitiis sterilis, tu fecunda virtutibus]. Tuam quicumque sanctorum familiaritatem quaesivit, Deum repperit; Christum in te, quisquis te coluit, invenit. Ipse qui habitat, Domino habitatore laetatur idemque est et possessor tuus et divina possessio; tuum qui non refugit habitaculum, factus est ipse Dei templum. 42. Equidem cunctis eremi locis quae piorum illuminantur secessu reverentiam debeo, praecipuo tamen Lirinum meam honore complector, quae procellosi naufragiis mundi effusis, piissimis ulnis receptat venientes ab illo, saeculi flagrantes aestu blande introducit sub umbras suas, ut illic spiritum sub illa interiore Domini umbra anheli resumant. Aquis scatens, herbis virens, floribus renitens, visibus odoribusque iocunda, [paradisum possidentibus se] exhibet quem possidebunt; digna quae caelestibus disciplinis Honorato auctore fundata sit, quae tantis institutis tantum nacta sit patrem, apostolici spiritus vigore et vultus radiantem; digna quae illum suscipiens, ita emitteret; digna quae et praestantissimos alat monachos et [ambiendos] proferat sacerdotes. Haec nunc successorem eius tenet, Maximum nomine, clarum, quia post ipsum meruit adsciri; haec habuit reverendi nominis Lupum, qui nobis illum ex tribu Beniamin lupum retulit; haec habuit germanum eius Vincentium, interno gemmam splendore perspicuam; haec nunc possidet venerabilem gravitate Caprasium, veteribus sanctis parem; haec nunc habet sanctos senes illos, qui divisis cellulis Aegyptios Patres Galliis nostris intulerunt.