Latin
1.147 to 1.161
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 1.147-161
Unproofread scanNot analysed yet
et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quae pietas est; et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam et habeat non paruam misericordiam. et ut generaliter breuiterque complectar quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte uiuendum attinet: uirtus est caritas, qua id quod diligendum est diligitur; haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est; plenissima uero quae iam non possit augeri, quamdiu hic homo uiuit, in nemine. quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet ex uitio est. ex quo uitio non est iustus in terra, qui faciat bonum et non peccauit; ex quo uitio non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens; propter quod uitium si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; propter quod etiam quantumlibet profecerimus necessarium est nobis dicere: dimitte nobis debita nostra, cum iam omnia in baptismo dicta, facta, cogitata dimissa sint. uidet itaque qui recte uidet ubi et quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adici possit. si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret et uideret unde auerteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur, magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur ut gratia dei amplius honoretur. Quae si ita se habent, unde fit omnium reus, si in uno offendat qui totam legem seruauerit? an forte quia plenitudo legis caritas est qua deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus qui contra illam facit in qua pendent omnia?