Latin
1.162 to 1.179
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 1.162-179
Unproofread scanNot analysed yet
nemo autem peccat nisi aduersus illam faciendo, quia non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc sermone recapitulatur, in eo quod diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur; plenitudo autem legis caritas. nemo autem diligit proximum nisi diligens deum, ut hoc quantum potest proximo impendat, quem diligit tamquam se ipsum, ut et ille diligat deum; quem si ipse non diligit, nec se nec proximum diligit. ac per hoc qui totam legem seruauerit, si in uno offenderit, fit omnium reus, quia contra caritatem facit, unde tota lex pendet. reus itaque fit omnium faciendo contra eam in qua pendent omnia. cur ergo non dicantur paria peccata? an forte quia magis facit contra caritatem qui grauius peccat, minus qui leuius, et hoc ipso admittit magis et minus quo fit quidem omnium reus ? sed grauius peccans uel in pluribus peccans magis reus, leuius autem uel in paucioribus peccans minus reus: tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccauerit; tamen etiam si in uno offenderit erit reus omnium, quia contra eam facit in qua pendent omnia. quae si uera sunt, eo modo et illud absoluitur quod ait homo etiam apostolicae gratiae: in multis enim offendimus omnes. offendimus enim, sed alius grauius, alius leuius, quanto quisque magis minusue peccauerit; tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo deo et proximo minor; et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in dei et proximi dilectione. tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis; et tunc perfectissimus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate. nec sane quantum arbitror putandum est leue esse peccatum in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi, si illam distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus.