Latin
101.21 to 101.38
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 101.21-38
Unproofread scanNot analysed yet
nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? aliud non diceretur infernum nisi in comparatione illius superioris partis. uidetur ergo, fratres, esse habitatio quaedam caelestis angelorum: ibi gloria ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum dei donum et gratiam permanentia. illa pars rerum superna est. si ergo illa superna est, haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi natiuitas (et mortalitas), ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia, puto, quia omnis ista pars non potest comparari illi caelo, de quo loquebar paulo ante. si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne et ista mortalitate? corpus enim mortuum est, ait apostolus, propter peccatum. ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. non enim ait: "corpus moriturum est" sed: corpus mortuum est. adhuc habet uitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt angelorum corpora, inuenitur corpus hominis mortuum, quamuis adhuc habens animam. sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde uoluit deus eruere animas nostras etiam illuc mittendo filium suum. etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est filius dei undique liberans; ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. propterea uox eius est in illo psalmo, non quoquam homine coniciente, sed apostolo exponente, ubi ait: quoniam non derelinques animam meam in inferno. ergo aut ipsius uox est et hic: eruisti animam meam ex inferno inferiore, aut nostra uox per ipsum Christum dominum nostrum, quia ideo ille peruenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.