Latin
101.39 to 101.59
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 101.39-59
Unproofread scanNot analysed yet
Aliam etiam opinionem dicam. fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii, qui plurimum peccauerunt. etenim apud inferos utrum in locis quibusdam iam fuisset Abraham non satis possumus definire. nondum enim dominus uenerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas; et tamen Abraham in requie ibi erat. et quidam diues cum torqueretur apud inferos, cum uideret Abraham, leuauit oculos. non eum posset leuatis oculis uidere, nisi ille esset superius, ille inferius. et quid ei respondit Abraham, cum diceret: pater Abraham, mitte Lazarum ut intinguat digitum suum et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? fili, ait, memento quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala; nunc autem hic requiescit, tu uero torqueris. et super haec, ait, inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut nec nos possimus uenire ad uos nec inde aliquis uenire ad nos. ergo inter ista fortasse duo inferna, quorum in uno quieuerunt animae iustorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in corpore Christi positus et orans in uoce Christi, eruisse deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberauit se a talibus peccatis, per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. quemadmodum si medicus uideat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore et dicat: "parce tibi, sic te tracta; requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis"; tu autem si feceris et saluus fueris, recte dicis medico: "liberasti me ab aegritudine", non in qua iam eras, sed in qua futurus eras. nescio quis habens causam molestam mittendus erat in carcerem. uenit alius, defendit eum; gratias agens quid dicit? "eruisti animam meam de carcere". suspendendus erat debitor;