Latin
121.151 to 121.173
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 121.151-173
Unproofread scanNot analysed yet
huic malo plaga contraria est decima, mors primogenitorum. in qua plaga cum comparationem quandam quaero, nihil mihi interim occurrit —fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus —nisi quia qui omnes res, quas habet, heredibus seruat reprehenditur. hic autem clamat: ****qui rem proximi concupiscit et qui furto aufert et qui furatur aliquid proximi non potest nisi rem proximi furari. sed de furto superius iam praeceptum est; ubi intellegas et rapinam; non enim de furto praeciperet et de rapina taceret scriptura, nisi te intellegere uoluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo maioris poenae est uiolenter eripere. auferre ergo nolenti sine occulte siue palam habet praeceptum suum. concupiscere autem rem proximi, quod notat deus, in corde, etiam si iustam ibi successionem quaeras, non licet denique qui nolunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes se quaerent fieri a morientibus. quid enim tam iustum uidetur quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi ? quid aput te facit, homo? dimissum est mihi; hereditatem consecutus sum; testamentum lege. a nihil uidetur iustius ista uoce auaritiae. tu laudas quasi iure possidentem: deus damnat iniuste concupiscentem. uide qualis es, qui optas te ab aliquo heredem fieri: non uis, ut habeat heredes. in heredibus autem nihil carius primogenito. proinde in primogenitis tuis puniris, qui concupiscendo res alienas id quod tibi iure non debebatur quasi iuris umbram perquiris. et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos: moriuntur enim homines sine ante parentes suos sine post parentes suos; mortui moriuntur. illud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae dei; nonus natus, prius natus inter omnes tamquam natos cordis nostri primogenita fides est. nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit.