Latin
121.174 to 121.195
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 121.174-195
Unproofread scanNot analysed yet
omnia opera tua bona filii tui sunt spiritales; sed inter hos tibi primo nata est fides. quisquis rem alienam occulte concupisces, interius fidem perdes. eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non caritate, sed fraude, ueluti amans eum a quo te cupis fieri heredem; amando eum mori quaeris et, ut in re eius te uideas possessorem, illi inuides successorem. Heia, fratres, decursa decem praecepta et decem plagas, comparatos contemtores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum ! cantos uos fecimus, ut habeatis securi res uestras in praeceptis dei: res uestras, inquam, res uestras interioris arcae uestrae, interioris thesauri uestri; res uestras, quas nobis nec fur nec latro nec uicinus potens possit auferre; ubi nec tinea nec robigo metuenda est; cum quibus diues exit et naufragus. sic enim eritis populus dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, uobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus uestris, donec ducatur populus de Aegypto quodam exodo suo. quod et fit; nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. Sanctificatio nulla diuina et uera est nisi ab spiritu sancto. non enim frustra dictus est proprie spiritus sanctus; cum sit et pater sanctus et filius sanctus, nomen tamen proprium hoc spiritus accepit, ut tertia in trinitate persona sanctus spiritus diceretur. ipse requiescit super humilem et quietum tamquam in sabbato suo. ad hoc septenarius numerus etiam sancto spiritui deputatur; hoc scripturae nostrae satis indicant. uiderint meliora meliores et maiora. maiores, et de isto septenario numero subtilius aliquid et diuinius aliquid dicant et explicent: ego tamen quod in praesenti sat est, illud uideo, illud uos ad uidendum commemoro, septenariam istam rationem inueniri proprie sancto spiritui deputatam, quia septimo die sonat sanctificatio. et unde probamus sancto spiritui deputari septenariam numeri rationem ?