Latin
121.215 to 121.237
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 121.215-237
Unproofread scanNot analysed yet
hos autem comparat apostolus magis Pharaonis: habentes, inquit, formam pietatis, sed uirtutem eius abnegantes: in signo tertio defecerunt. Iam uidete quare in tertio signo defecerunt. mementote eos qui aduersantur unitati non habere spiritum sanctum. tria uero illa praecepta prima in decalogo ad dei dilectionem pertinere intelleguntur, ut septem cetera intellegantur ad dilectionem proximi pertinere; ut duabus tabulis legis, decem praeceptis, duo illa tamquam summaria praecepta teneantur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem dei. quae tria prima? primum: non erunt tibi di alii praeter me; cui contraria plaga est aqua conuersa in sanguine: propter quod summum principium creatoris ad similitudinem humanae carnis adductum. secundum praeceptum: ne accipias nomen domini dei tui in uanum pertinet, quantum arbitror, ad regnum dei, quod est filius dei. unus enim deus et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. contra uerbum ranae; uide contra uerbum ranas, contra rationem strepitum, contra ueritatem uanitatem. tertium praeceptum de sabbato pertinens ad spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit; quod uobis paulo ante uehementer, quantum potuimus, commendauimus. huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. ideo in hoc tertio signo defecerunt qui unitatis ,inimici spiritum sanctum non habuerunt; facit enim hoc spiritus sanctus poena. aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. denique ut iam euidenter confitentibus ipsis Pharaonis magis agnoscere ualeamus, quomodo appellatus est in euangelio spiritus dei, uideamus quod nomen accepit. obicientes domino conuicium Iudaei cum dixissent: hic non eicit daemonia nisi in Beelzebub, principe daemoniorum, respondit ille: si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe superuenit in uobis regnum dei.