Latin
121.238 to 121.246
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 121.238-246
Unproofread scanNot analysed yet
quod alius euangelista sic narrat: si ego in digito dei eicio daemonia. quod alius euangelista dixit "spiritus dei" alius dixit "digitus dei". ergo spiritus dei digitus dei. ideo lex data scripta digito dei; quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ouis celebrato pascha a populo Iudaeorum. implentur quinquaginta dies post occisionem ouis et datur lex scripta digito dei: implentur quinquaginta dies post occisionem Christi et uenit spiritus sanctus. gratias domino occultanti prouidenter, aperienti suauiter. iam uidete hoc etiam, fratres, Pharaonis magos euidentissime confiteri; deficientes in tertio signo dixerunt: digitus dei est hic.