Latin
131.112 to 131.120
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.112-120
Unproofread scanNot analysed yet
sed quoniam quisque restiterit ueritati et blasphemauerit ueritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem, at uerbum apud homines caro fieret et habitaret in nobis, quod est filius hominis ipse idem Christus, si non dixerit uerbum illud cordis impaenitentis contra spiritum sanctum —de quo dictum est: qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu, et de quo item dictum est: accipite spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi —id est si paenituerit eum, accipiet per donum remis- 1 sionem omnium peccatorum, simul et huius, quo uerbum dixit contra filium hominis, quia peccato ignorantiae siue contumaciae uel cuiusque blasphemiae non addidit peccatum impaenitentiae contra donum dei et gratiam regenerationis uel reconciliationis, quae fit in ecclesia spiritu sancto. Proinde nec illud sentiendum est quod quidam putant, ideo remitti uerbum, quod dicitur contra filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est filius hominis Christus: qua carne utique maior est spiritus sanctus, qui substantia proprie aequalis est patri et unigenito filio secundum eius diuinitatem, secundum quam et ipse unigenitus filius aequalis est patri et spiritui sancto. nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni cetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis uideretur quae contra filium hominis dicitur, quia sicut homo solum putatur. cum uero praemissum sit: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus -quod etiam apud alium euangelistam ita positum est: omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerint —procul dubio et illa blasphemia, quae contra patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola inremissibilis definitur, quae dicitur contra spiritum sanctum. numquidnam et pater formam serui accepit, qua sit maior spiritus sanctus ? non utique; sed ideo post uniuersalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae eminentius uoluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra filium hominis, quia etiam si illo peccato fuerint homines obligati —quod commemorauit ubi ait: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent;