Latin
131.121 to 131.134
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.121-134
Unproofread scanNot analysed yet
quod etiam in euangelio secundum Iohannen ualde graue ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret: ille arguet mundum de peccato, de iustitia et de iudicio; de peccato quidem, quod non crediderunt in me —:tamen si non dixerit illa cordis impaenitentis duritia uerbum contra spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra filium hominis remittetur. Hinc fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo spiritus sanctus peccata dimittat an et pater et filius. respondemus, quod et pater et filius. ipse enim filius de patre dicit: si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis pater uester peccata uestra. cui nos quoque dicimus in oratione dominica: pater noster, qui es in caelis; atque inter cetera et hoc petimus dicentes: dimitte nobis debita. nostra. de se ipso autem ait: ut sciatis, quod habet filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata. si ergo, inquis, et pater et filius et spiritus sanctus peccata dimittunt, cur illa impaenitentia, quae numquam dimittitur, tantummodo ad spiritus blasphemiam dicitur pertinere, tamquam ille qui hoc impaenitentiae peccato fuerit obligatus dono sancti spiritus resistere uideatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum ? Haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intellegatur operatio trinitatis, ita ut cum operatio patris dicitur, non eam sine filio et spiritu sancto operari intellegatur; et cum operatio filii, non sine operatione patris et spiritus sancti; et cum operatio spiritus sancti, non sine patre et filio. satis notum est recte credentibus uel etiam ut possunt intellegentibus, et illud ideo dictum esse de patre: ipse facit opera, quod ab illo sit origo etiam operum, a quo est exsistentia cooperantium personarum, quia et filius de illo natus est et spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est filius et cum quo illi communis est idem spiritus.