Latin
131.148 to 131.161
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.148-161
Unproofread scanNot analysed yet
unde dicit apostolus: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. Quod autem ipse sit spiritus patris, ipse filius dicit: de patre procedit; et alio loco: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. quod uero ipse sit spiritus filii, apostolus dicit: misit deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem: abba pater, hoc est clamare facientem; nos enim clamamus, sed in illo, id est ipso diffundente caritatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. unde item dicit: quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. ad quem ergo in trinitate proprie pertinet huius communio societatis nisi ad eum spiritum, qui est patri filioque communis? neque enim habitat in quoquam spiritus sanctus sine patre et filio, sicut nec filius sine patre et spiritu sancto nec sine illis pater. inseparabilis est quippe operatio, quia inseparabilis habitatio; sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur, sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim uoce pronuntiantur, nec tamen a se ipsis ullis interuallis momentisque temporum separantur: non enim umquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. sed, ut iam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se diuisi spiritus euertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis ecclesiae, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tamquam proprium opus est spiritus sancti patre sane et filio cooperantibus, quia societas est quodam modo patris et filii et spiritus sanctus. nam pater non communiter habetur pater a filio et spiritu sancto, quia non est pater amborum; et filius non communiter habetur filius a patre et spiritu sancto, quia non est filius amborum. spiritus autem sanctus communiter habetur a patre et filio, quia spiritus est unus amborum.