Latin
131.135 to 131.147
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.135-147
Unproofread scanNot analysed yet
hinc est quod dominus Iesus in spiritu sancto daemones eicit. neque enim et solus hoc implere non poterat atque illum adiutorium tamquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum diuisum in semet ipsum eo spiritu congruebat expelli, quem pater et filius non diuisum in semet ipso communiter habent. Sic et peccata, quia praeter ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu dimitti oportebat, quo in unum ecclesia congregatur. denique si quemquam extra ecclesiam suorum paeniteat peccatorum et huius tanti peccati, quod alienus est ab ecclesia dei, cor impaenitens habeat, quid ei prodest illa paenitentia, cum isto solo uerbum dicat contra spiritum sanctum, quod extraneus est ab ecclesia, quae accepit hoc donum, ut in spiritu sancto fiat remissio peccatorum? quam remissionem cum trinitas faciat, proprie tamen ad spiritum sanctum intellegitur pertinere. ipse enim spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater, ut ei possimus dicere: dimitte nobis debita nostra. et in hoc cognoscimus, sicut Iohannes apostolus ait, quoniam Christus in nobis manet et de spiritu, quem dedit nobis. ipse spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quia sumus filii dei. ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici filii dei. unde scriptum est: si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua societas spiritus. propter hanc societatem illi in quos primitus uenit linguis omnium gentium sunt locuti, quia per linguas consociatio constat generis humani; et sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societa. tem filiorum dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus, ut, quemadmodum tunc ille apparebat accepisse spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium, ita ille se nunc agnoscat accepisse spiritum sanctum, qui tenetur uinculo pacis ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus.