Latin
131.55 to 131.63
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.55-63
Unproofread scanNot analysed yet
Illud etiam quod ait: is qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo, quomodo intellecturi sumus? numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit apostolus quod iudicium sibi manducent et bibant, cum ipsam carnem manducent et ipsum sanguinem bibant ? numquid et ludas, magistri uenditor et traditor impius, quamuis primum ipsum manibus eius confectum sacramentum carnis et sanguinis eius cum ceteris discipulis, sicut apertius Lucas euangelista declarat, manducarit et biberit, mansit in Christo aut Christus in eo? tam multi denique, qui uel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt uel, cum manducauerint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo aut Christus in eis? sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducauerit et biberit, in Christo manet et Christus in eo. non ergo quocumque modo quisque manducauerit carnem Christi et biberit sanguinem Christi, manet in Christo et in illo Christus, sed certo quodam modo: quem modum ipse utique uidebat, quando ista dicebat. sic igitur et in eo quod ait: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, non quocumque modo blasphemauerit, reus est huius inremissibilis delicti, sed modo quodam, quem nos quaerere atque intellegere uoluit qui hanc sententiam ueram terribilemque depromsit. Pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus quales adhuc sumus uidere conceditur, insinuatur nobis in patre auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto patris filiique communitas, in tribus aequalitas. quod ergo commune est patri et filio, per hoc nos uoluerunt habere communionem et inter nos et secum, per illud donum nos colligere in unum, quod ambo habent unum, hoc est per spiritum sanctum deum et donum dei.