Latin
131.64 to 131.78
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.64-78
Unproofread scanNot analysed yet
in hoc enim diuinitati reconciliamur eaque delectamur. nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? sicut autem ueritate discimus, ita caritate diligimus, ut et plenius cognoscamus et beati cognito perfruamur. caritas porro diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. et quia peccatis alienabamur a possessione uerorum bonorum, caritas cooperit multitudinem peccatorum. est ergo pater filio ueritati origo uerax et filius de ueraci patre orta ueritas et spiritus sanctus a patre bono et filio bono effusa bonitas. omnium est autem non impar diuinitas nec separabilis unitas. primo ergo in nos ad accipiendam uitam aeternam, quae in nouissimo dabitur de bonitate dei munus, uenit ab initio fidei remissio peccatorum. Per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum et princeps huius mundi mittetur foras a fide nostra, qui operatur in filiis infidelitatis nulla ui alia nisi societate et obligatione peccati. in spiritu enim sancto, quo in unum dei populus congregatur, eicitur spiritus immundus, qui in se ipsum diuiditur. contra hoc donum gratuitum, contra istam dei gratiam loquitur cor impaenitens. ipsa ergo impaenitentia est spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. contra enim spiritum sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur et quem accepit ecclesia, ut cui dimiserit peccata dimittantur ei, uerbum ualde malum et nimis impium siue cogitatione siue etiam lingua sua dicit. quem patientia dei cum ad paenitentiam adducit, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. haec ergo impaenitentia —sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare blasphemiam et uerbum contra spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum —haec, inquam, impaenitentia, contra quam clamabat et praeco et iudex dicentes: paenitentiam agite;