Latin
131.79 to 131.95
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.79-95
Unproofread scanNot analysed yet
appropinquauit enim regnum caelorum; contra quam dominus os euangelicae praedicationis aperuit et contra quam ipsum euangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit, ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis suis: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem: haec omnino impaenitentia non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, quia paenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae ualeat in futuro. Sed ista impaenitentia uel cor impaenitens quamdiu quisque in hac carne uiuit non potest iudicari. de nullo enim desperandum est, quamdiu patientia dei ad paenitentiam adducit nec de hac uita rapit impium; qui non uult mortem impii, quantum reuertatur et uiuat. paganus est hodie; unde scis, utrum sit futurus crastino christianus? Iudaeus infidelis est hodie; quid, si cras credit in Christum? haereticus est hodie; quid, si cras sequitur catholicam ueritatem ? schismaticus est hodie; quid, si cras amplectitur catholicam pacem? quid, si isti quos in quocumque genere erroris notas et tamquam desperatissimos modo damnas, antequam finiant istam uitam, agunt paenitentiam et inueniunt ueram uitam ? proinde, fratres, etiam ad hoc uos admoneat quod ait apostolus: nolite ante tempus quicquam indicare. haec enim blasphemia spiritus, cui numquam est ulla remissio —quam non omnem, sed quandam intellegimus eamque perseuerantem duritiam cordis impaenitentis uel diximus uel inuenimus uel etiam, quantum existimamus, ostendimus —non potest in quoquam, sicut diximus, dum adhuc in hac uita est, deprehendi. quod non ideo uideatur absurdum, quia cum homo usque in finem huius uitae in dura impaenitentia perseuerans diu multumque loquatur aduersus hanc gratiam spiritus sancti, euangelium tamen tam longam contradictionem cordis impaenitentis quasi breue aliquod uerbum appellauit dicens: quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei;