Latin
142.15 to 142.25
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 142.15-25
Unproofread scanNot analysed yet
quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales illo in sabbato affuturae sanctis per domini praesentiam crederentur. nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. sed cum eos qui tunc resurrexerint dicant immoderatissimis carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant, nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. hi autem qui spiritales sunt istos ista credentes chiliastas appellant graeco uocabulo, quos uerbum e uerbo exprimentes nos possumus miliarios nuncupare. eos autem longum est refellere ad singula, sed potius quemadmodum scriptura haec accipienda sit iam debemus ostendere. Ait ipse dominus Iesus Christus: nemo potest introire in domum fortis et uasa eius eripere, nisi primo all iga uerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diuersis peccatis atque impietatibus possidebat. ut ergo alligaretur hic fortis, propterea uidit iste apostolus in Apocalypsi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas; et alligauit illum mille annis, hoc est eius potestatem ab eis seducendis ac possidendis qui fuerant liberandi cohibuit atque frenauit. mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod non habet uesperam, requie scilicet sanctorum, quae non habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a toto;