Latin
142.26 to 142.39
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 142.26-39
Unproofread scanNot analysed yet
aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. decem quippe decies ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, sed plana est. ut autem in altitudine surgat et solida fiat, rursus centum decies multiplicantur et mille sunt. porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponuntur —quale illud est, quod dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promittit dicens: accipiet in hoc saeculo centuplum; quod exponens quodam modo apostolus ait: quasi nihil habentes et omnia possidentes, quia et ante iam dictum erat: fidelis hominis totus mundus diuitiarum est -quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? unde nec illud melius intellegitur quod in psalmo legitur: memor fuit in saeculum testamenti sui uerbi, quod mandauit in mille generationes, id est in omnes. Et misit illum, inquit, in abyssum. utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam dei multum profunda sunt corda, non quia ibi diabolus ante non erat, sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit impios possidere. plus namque possidetur a diabolo qui non solum est alienatus a ideo uerum etiam gratis odit seruientes deo. et clausit, inquit, et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni. clausit super eum dictum est "interdixit ei, ne posset exire", id est uetitum transgredi. signauit autem quod ait, significasse mihi uidetur, quia occultum esse uoluit qui pertineant ad partem diaboli et qui non pertineant. hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui uidetur stare utrum sit casurus, et qui uidetur iacere utrum sit resurrecturus incertum est.