Latin
148.14 to 148.20
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 148.14-20
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo igitur quos uiuentes hic Christus inueniet per immortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo reuertuntur in terram —sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata sententia: terra es et in terram ibis: —fatendum est istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de Genesi non teneri, quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, sine nullam prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur. Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: omnes resurgimus, uel, sicut alii codices habent: omnes dormiemus. cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem, quomodo omnes uel dormient uel resurgent, si tam multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient nec resurgent? si ergo sanctos, qui reperientur Christo ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem raptu de corporibus mortalibus exituros et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur angustias, siue ubi dicit: tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur, siue ubi dicit: omnes resurgimus aut: omnes dormiemus; quia nec illi per immortalitatem uiuificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt quamuis breuissima, non tamen nulla. cur autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi protinus immortaliter atque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus quod idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum cadauerum puluerem ?