Latin
148.21 to 148.29
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 148.21-29
Unproofread scanNot analysed yet
nec ab illa sententia, qua homini dictum est: terra es et in terram ibis, futuros illos sanctos arbitremur immunes, si eorum morientium in terra non reccident corpora, sed sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum feruntur in aera. in terram quippe ibis est: "in hoc ibis amissa uita quod eras, antequam sumeres uitam", id est hoc eris exanimatus quod eras, ante quam esses animatus —terrae quippe insufflauit deus in faciem flatum uitae, cum factus est homo in animam uiuam —tamquam diceretur: ,,terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras;" quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. sic ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt, quemadmodum it in cinerem quod fit cinis, it in uetustatem quod fit uetus, it in testam quod ex luto fit testa; et alia sescenta sic loquimur. quomodo autem sit futurum quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si christiani esse uolumus, ut credamus. sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, si quemadmodum futura sit perfecte comprehendere non ualemus.