Latin
157.53 to 157.57
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 157.53-57
Unproofread scanNot analysed yet
quam multa erunt tunc aedificia siue aurea siue faenea super optimum fundamentum, quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inueniet propter stabile fundamentum. quicumque autem non dico uxorem, cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus non erit, quia esse cum saluatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; ,et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. uerum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen eas Christo domino non praeponat malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum temtationis adductus, per ignem erit saluus, quia ex earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. porro qui patrem, matrem, filios, filias secundum Christum dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit, ut ista dilectio reperiatur in lignis, faeno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. quomodo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?