Latin
157a.1 to 157a.18
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 157a.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Expone ergo, inquit, nobis ligna, faenum, stipulam qui aedificant supra fundamentum quomodo non pereant, sed salui fiant, sic tamen tamquam per ignem. obscura quidem illa quaestio, sed ut possum breuiter dicam, fratres. sunt homines omnino contemtores saeculi huius, quibus non est natum quidquid temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus, casti, sancti, continentes, iusti, fortassis et omnia sua uendentes et pauperibus distribuentes aut possidentes tamquam non possidentes et utentes hoc mundo tamquam non utentes. sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis inhaerent aliquantum dilectione: non rapit uillam alienam, sed sic amat suam, ut si perdiderit conturbetur; non appetit uxorem alienam, sed sic haeret, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis liberorum procreandorum causa; non tollit aliena, sed repetit sua et habet indicium cum fratre suo. talibus enim dicitur :iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. uerum ipsa iudicia in ecclesia iubet agi, non ad forum trahi; tamen delicta esse dicit. contendit enim christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum caelorum; non totum cor sursum leuat, sed aliquam eius partem trahit in terram. denique si ueniat temtatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, qui dicunt ex hac opportunitate: bonum est mihi dissolui et esse cum Christo, alacres currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur; illi autem amantes res proprias, domos proprias, grauiter conturbantur: faenum, stipula et lignum ardet. habent ergo ligna et faenum et stipulam super fundamentum, sed rerum concessarum, non inlicitarum. dico enim, fratres: possides fundamentum: haere caelo, calca terram. si talis es, non aedificas nisi aurum, argentum, lapides pretiosos; cum autem dixeris: "amo possessionem istam, timeo ne pereat" et imminet damnum et tu contristaris, non quidem praeponis eam Christo.