Latin
157a.38 to 157a.46
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 157a.38-46
Unproofread scanNot analysed yet
mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. quam ergo multi inimici domini mentientes domino cibantur non solum ex adipe frumenti sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur uerbo eius et cognitione sacramentorum eius, solutione parabularum eius! quam multi delectantur! quam multi clamant! et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus. quam multi ergo satiantur de melle isto! clamant, dicunt: "suaue est." dicunt: "nihil melius, nihil dulcius intellegi uel dici potuit." et tamen inimici domini mentiti sunt ei. nolo amplius immorari in rebus dolendis: quamquam terribiliter psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine eius, obsecro uos, recurramus ad caput: exultate deo adiutori nostro.]