Latin
158.1 to 158.11
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 158.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglexerunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: iudicium autem sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. nec ob aliud extimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. ut autem cotidiana sibi opinentur, quae facere non cessant omnino, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a christianis haec oratio non dicatur, ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. non enim ait dominus, inquiunt: "si dimiseritis peccata hominibus, dimittet nobis pater uester cotidiana parua peccata" sed: dimittet, inquit, uobis peccata uestra. qualiacumque ergo uel quantacumque sint, etiam cotidie si perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata, per elemosynam ueniae non negatae remitti posse praesumunt. sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam, si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis. cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas impensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret.