Latin
174a.32 to 174a.45
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 174a.32-45
Unproofread scanNot analysed yet
tunc enim erit perfectum illud de quo loquens apostolus :ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. deinde ut quomodo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi uitae quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen Heliseus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non erat: itane cum uenerit quod perfectum est nec iam corpus corruptibile aggrauabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea quae uidenda sunt oculis corporeis, quibus Heliseus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, indigebunt? nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae: nonne cor meum iuit tecum, quando conuersus est uir de curru in obuiam tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut autem ex hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: nonne cor meum, inquit, in praesentia erat, quando reuersus est homo de curru suo in occursum tibi? corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus. sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum deus erit omnia in omnibus! habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt uteturque illis spiritus per spiritale corpus. neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit, ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia;