Latin
174a.46 to 174a.58
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 174a.46-58
Unproofread scanNot analysed yet
quae tamen spiritu uidere posset, etiam si illos clauderet, sicut uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa uita deum clausis oculis non uisuros, quem spiritu semper uidebunt. Sed utrum uidebunt et per oculos corporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos deus uideri non poterit. longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. non enim quia dicimus deum et in caelo esse et in terra —ipse quippe ait per prophetam: caelum et terram ego impleo -aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. uis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae —quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora —sed ut uideant et incorporalia. et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti uiri Iob, quando ait ad deum: in obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te; propterea despexi memet ipsum et distabui et aestimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: inluminatos oculos habere cordis uestri. ipsis autem uideri deum, cum uidebitur, christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit quod ait deus ille magister: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus.