Latin
178.26 to 178.28
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 178.26-28
Unproofread scanNot analysed yet
quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de ungenti effusione pretiosi, Iohannes autem ludam commemorat, et ideo quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem ludam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit, atque omnium uoluntatem Matthaeus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed ludas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam; Iohannem uero de solo illo id commemorasse uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.