Latin
179.1 to 179.16
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 179.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali tra-1 ditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut uerba Marci non intellegentes quidam putauerunt? prius enim ,qua hora crucifigi potuerit; deinde uidebimus, cur hora, tertia crucifixum dixerit Marcus. hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid etiam de sexta esse coeperat. numquam autem isti dicerent "quinta et quadrans" aut ,,quinta triena" aut "quinta semis" aut aliquid huius modi. habent enim istum morem scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus; sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem; . quorum medios intuens Matthaeus et Marcus dixerunt: post sex dies. praesertim quia tam moderate idem Iohannes locutus est, ut non diceret: "sexta" sed: quasi sexta. quod si ita non diceret, sed tantummodo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione domini nostri, donec completa sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres euangelistae attestantur, Matthaeus, Marcus et Lucas.' Quaeramus iam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset quod crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, et secutus adiunxerit: erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. iam certe dixerat: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius. sic etiam ceteri attestantur, quod eo crucifixo uestimenta diuisa sunt. si eius rei gestae tempus uoluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: erat autem hora tertia; ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia uoluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inueniretur, cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus uniuersae ecclesiae notum erat, qua hora dominus ligno suspensus est, unde posset huius uel error corrigi uel mendacium refutari?