Latin
179.17 to 179.32
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 179.17-32
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia sciebat a militibus suspensum dominum, non a Iudaeis, sicut Iohannes apertissime dicit, occulte uoluit ostendere eos magis crucifixisse qui clamauerunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. intellegitur ergo fuisse hora tertia, cum clamauerunt Iudaei, ut dominus crucifigeretur; et ueracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamauerunt, maxime quia nolebant uideri se hoc fecisse; et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum uerba satis. indicant secundum Iohannem. cum enim dixisset eis Pilatus: quam accusationem affertis aduersum hominem hunc? responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. dixit ergo eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. quod ergo maxime uideri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, uerissime iudicans magis fuisse domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus. Facile autem uidebit qui sine impietatis duritia noluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint dominum, qui nolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. ait enim: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. qui hoc, nisi milites, sicut Iohannes manifestat? ergo, ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret: erat autem, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum; ut illi potius crucifixisse inueniantur, quos hora tertia ut crucifigeretur clamare potuisse diligens inquisitor inueniet, cum aduerterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse. Quamquam non desint qui parasceue, quam Iohannes commemorauit dicens: erat autem parasceue, hora quasi sexta, hora diei tertia uelint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia completa uideatur, quando crucifixus est, atque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint, et reddiderit spiritum;