Latin
185
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 185
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. quid igitur locis et tempori et personis conueniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupediae uel uoracitatis pretiosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem foedissima gnlae flamma in uilissimum ardescat. et sanius quisque maluerit more domini pisce uesci quam lenticula more Esau nepotis Abraham, aut hordeo more iumentorum. non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia uilioribus aluntur escis. nam in omnibus huiusce modi rebus non ex earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum uel improbandum est quod facimus].