Latin
186
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 186
Unproofread scanNot analysed yet
Ieiunium aut in tribulatione est aut in gaudio. in tribulatione ad propitiandum deum pro peccatis; in gaudio uero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium maior sagina est. cum ergo dominus interrogatus esset, cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit. namque ad illud quod in tribulatione ieiunari solet pertinet quod ait sponsi filios tunc ieiunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. tunc enim desolabuntur et in maerore ac luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. quo dono percepto etiam ieiunii alterum genus, quod fiat per laetitiam, iam renouati in uitam spiritalem conuenientissime celebrabunt. quod antequam accipiant, dicit eos tamquam uetera uestimenta, quibus inconuenienter nouus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinae, quae ad nonae uitae temperantiam pertinet; quia, si hoc fiat, et ipsa doctrina quodam modo scinditur, cuius particula. ,quae ad ieiunium ciborum ualet, inopportune traditur, cum illa doceat generale ieiunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum. cuius quasi pannum, id est partem aliquam, quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc ueteri consuetudini deditis impertiri, quia et illinc quasi conscissio uidetur fieri et ipsi uetustati non conuenit. dicit etiam similes eos esse ueteribus utribus, quos uino nouo, id est spiritalibus praeceptis, facilius dirrumpi quam id posse continere dicit. erunt autem iam utres noui, cum post ascensum domini desiderio consolationis eius orando et sperando innouantur. tunc enim acceperunt spiritum sanctum, quo impleti, cum omnium qui de diuersis gentibus aderant linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni. nouum enim uinum iam nonis utribus uenerat.'