Latin
187
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 187
Unproofread scanNot analysed yet
Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. ipse Adam intellegitur in genere humano. Hierusalem ciuitas pacis illa caelestis, a cuius beatitudine lapsus est. Hiericho luna interpretatur et significat mortalitatem nostram, propter quod nascitur, crescit, senescit et occidit. latrones diabolus et angeli eius, qui eum spoliauerunt immortalitate et plagis impositis peccata suadendo reliquerunt semiuiuum; quia ex parte, qua potest intellegere et cognoscere deum, uiuus est homo, ex parte, qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est; et ideo semiuiuus dicitur. sacerdos autem et leuita, qui eo uiso praeterierunt, sacerdotium et ministerium ueteris testamenti significat, quod non poterat prodesse ad salutem. Samaritanus custos interpretatur, et ideo ipse dominus significatur hoc nomine. alligatio uulnerum est cohibitio peccatorum. oleum consolatio spei bonae propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis. uinum exhortatio ad operandum feruentissimo spiritu. iumentum eius est caro, in qua ad nos uenire dignatus est; imponi iumento est in ipsam incarnationem Christi credere. stabulum est ecclesia, ubi reficiuntur uiatores de peregrinatione in aeternam patriam redeuntes. altera dies est post resurrectionem domini. duo denarii sunt uel duo praecepta caritatis, quam per spiritum sanctum acceperunt apostoli ad euangelizandum ceteris, uel promissio uitae praesentis et futurae. secundum enim duas promissiones dictum est: accipiet in hoc saeculo septies tantum, in futuro saeculo uitam aeternam consequetur. stabularius ergo est apostolus. quod supererogat, aut illud consilium est, quod ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do; aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in nouitate euangelii grauaret, cum ei liceret pasci ex euangelio.