Latin
19.44 to 19.51
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 19.44-51
Unproofread scanNot analysed yet
illi enim si reuiuescerent, quorum isti nominibus gloriantur, et inuenirent refertas ecclesias, templa deserta, a cupiditate bonorum temporalium atque fluentium ad spem uitae aeternae et bona spiritalia et intellegibilia uocari et currere humanum genus, dicerent fortasse, si tales essent quales fuisse memorantur: haec sunt quae nos persuadere populis non ausi sumus et eorum potius consuetudini cessimus, quam illos in nostram fidem uoluntatemque traduximus. ita si hanc uitam illi uiri nobiscum rursus agere potuissent, uiderent profecto cuius auctoritate facilius consuleretur hominibus et paucis mutatis uerbis atque sententiis christiani fierent, sicut plerique recentiorum nostrorum temporum Platonici fecerunt; aut si hoc non faterentur nec facerent in superbia et inuidia remanentes, nescio utrum possent ad ea ipsa quae appetenda et desideranda esse dixerant cum istis sordibus uiscoque reuolare. nam tertio uitio curiositatis in percontandis daemonibus, quo isti maxime cum quibus nunc agitur pagani a christiana salute reuocantur, quia nimis puerile est, nescio utrum tales illi praepedirentur uiri. Sed quoquo modo se habeat philosophorum iactantia, illud cuiuis intellegere facile est, religionem ab eis non esse quaerendam qui eadem sacra suscipiebant cum populis et de suorum deorum natura ac summo bono diuersas contrariasque sententias in scholis suis eadem teste multitudine personabant. quod si hoc unum tantum uitium christiana disciplina sanatum uideremus, ineffabili laude praedicandam esse neminem negare oporteret. haereses namque tam innumerabiles a regula christianitatis auersae testes sunt non admitti ad communicanda sacramenta eos qui de patre deo et sapientia eius et munere diuino aliter sentiunt et hominibus persuadere conantur quam ueritas postulat. sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est sapientiae studium, et aliam religionem, cum hi quorum doctrinam non approbamus nec sacramenta nobiscum communicant.