Latin
19.52 to 19.63
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 19.52-63
Unproofread scanNot analysed yet
quod in illis minus mirandum est qui eorum quoque sacramentorum ritu dispares esse uoluerunt; sicut nescio qui Serpentini qui appellantur, sicut Manichaei, sicut alii nonnulli. sed in illis magis animaduertendum hoc magisque praedicandum, qui paria sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispares sunt et errores suos animosius defendere quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica communione et a participatione quamuis parium sacramentorum propria uocabula propriosque conuentus non in sermone tantum sed etiam in superstitione meruerunt, ut Photiniani et Ariani multique praeterea; nam de his qui schismata fecerunt alia quaestio est. posset enim eos area dominica usque ad tempus ultimae uentilationis uelut paleas sustinere, nisi uento superbiae nimia leuitate cessissent et sese a nobis ultro separassent. Iudaei uero quamuis uni omnipotenti deo supplicent, sola tamen temporalia et uisibilia bona de illo exspectantes rudimenta noui populi ab humilitate surgentia in ipsis suis scripturis nimia securitate noluerunt aduertere atque ita in uetere homine remanserunt. quae cum ita sint, neque in confusione paganorum neque in purgamentis haereticorum neque in languore schismaticorum neque in caecitate Iudaeorum quaerenda religio est, sed apud eos solos qui christiani catholici uel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes et recta sectantes. Haec enim ecclesia catholica per totum orbem ualide lateque diffusa omnibus errantibus utitur ad prouectus suos et ad eorum correctionem, cum euigilare uoluerint. utitur enim gentilibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Iudaeis ad comparationem pulchritudinis suae. alios ergo inuitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit; omnibus tamen gratiae dei participandae dat potestatem, siue illi formandi sint adhuc siue reformandi siue recolligendi siue admittendi. carnales autem suos, id est uiuentes aut sentientes carnaliter, tamquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur.