Latin
195.1 to 195.16
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 195.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum de iudice iniquo uoluit parabolam ponere, qui cum deum non timeret et hominem non reuereretur, uiduae tamen assiduae interpellationibus cessit, ut eam uindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret? nam hoc est quod ait: ne ueniens suggillet me. quoniam parabolas dominus ant secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de seruo illo, cui dominus dimisit quod ratione reddita debere inuentus est, et ipse conseruo suo dilationem saltem dare noluit; et de faeneratore. qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donauit; et de homine, qui habebat duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem; et innumerabilia huius modi: de his enim, quantum similia sunt, ducitur intellectus eius rei, cui adhibentur insinuandae aut requirendae. aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat; ueluti est illud: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae fidei? ad hoc genus pertinet etiam illud quod de seruo ait, cui dominus denuntiauerat, ut a uilicatu remoueretur; fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis debitoribus eius quantum commodum uisum est relaxaret. neque ullo modo nos dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur, sed si fraudando quasi prouidit in posterum, laudatum eum dicit a domino; quanto maiore alacritate sibi prouidere debent in aeternam uitam quibus, ut iuste operentur, iubetur amicos facere de mamona iniquitatis? quod suo loco expositum est. ad hoc genus pertinet et ille qui non propter amicitiam, sed ut taedio careret, iam dormiens excitatur, ut tres panes commodet amico suo. si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis deus, qui suos seruos diligens ut petamus hortatur, dabit bona poscentibus se?