Latin
195.17 to 195.26
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 195.17-26
Unproofread scanNot analysed yet
itaque illud superius genas his uerbis adiungi potest: sicut illud, ita et illud; hoc autem posterius his uerbis: si illud, quanto magis illud? aut: si illud, quanto minus illud? sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. hic ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet dominus, quanto certiores esse debeant qui deum perseueranter rogant fontem iustitiae atque misericordiae uel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum iudicem usque ad effectum implendi desiderii ualuerit perseuerantia deprecantis. Ipsa uero uidua potest habere similitudinem ecclesiae, quod desolata uidetur, donec ueniat dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. si autem monet cur electi dei se uindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Iohannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur, ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus: intellegendum est eam uindictam esse iustorum, ut omnes mali pereant. pereunt autem duobus modis, aut conuersione ad iustitiam aut amissa per supplicium potestate, qua nunc aduersum bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, uel temporaliter aliquid ualent. itaque etiam si omnes homines conuerterentur ad deum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus iubemur orare, diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae, remaneret in saeculi fine damnandus. quem finem iusti cum uenire desiderant, quamuis pro inimicis suis orent, tamen non absurde uindictam desiderare dicuntur.