Latin
20.1 to 20.20
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 20.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo modo beneficientius consuluit generi humano, quam cam ipsa dei sapientia, id est unicus filius consubstantialis patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ita enim demonstrauit carnalibus et non ualentibus intueri mente ueritatem corporeisque sensibus deditis quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum uisibiliter —nam id poterat et in aliquo aetherio corpore ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato —sed hominibus in uero homine apparuit. ipsa enim natura suscipienda erat quae liberanda. et ne quis forte sexus a suo creatore se contemtum putaret, uirum suscepit, natus ex femina est. nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo, [licet ementes et uendentes flagellando eiecerit e templo. sed quid hoc aut quantum est, quamuis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed ui potestatis eiecerit?] uetere quippe seruitute transacta tempus libertatis inluxerat et opportune iam homini suadebatur atque salubriter quam libero esset creatus arbitrio. miraculis conciliauit fidem deo, qui erat, passione homini, quem gerebat. itaque loquens ad turbas ut deus nuntiatam sibi matrem negauit; et tamen, ut euangelium loquitur, puer parentibus subditus erat; doctrina enim deus apparebat, aetatibus homo. item aquam in uinum conuersurus ut deus dicit: recede a me, mulier; mihi et tibi quid est? nondum uenit hora mea. cum autem uenisset hora, qua ut homo moreretur, de cruce cognitam matrem commendauit discipulo, quem prae ceteris diligebat. satellites uoluptatum diuitias perniciose populi appetebant: pauper esse uoluit; honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit; carnales filios magnum bonum putabant: tale coniugium prolemque contemsit; contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit; iniurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae maior iniuria quam iustum innocentemque damnari? dolores cOrporis execrabantur: flagellatus atque cruciatus est;