Latin
201.46 to 201.49
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 201.46-49
Unproofread scanNot analysed yet
nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. tales habet etiam nunc quippe angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidamus; quod de nemine homine iusto in huius uitae mortalitate praesumimus, tales autem omnes futuros in illius uitae immortalitate confidimus. omnipotens enim deus, qui operatur bona etiam de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberauerit ab omnibus malis?