Latin
202.1 to 202.17
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 202.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Apostolus non ait: unusquisque temtatur a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit intellegat, quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui tibi non enim sanatione indiguisset, nisi peccando se ipsa uitiasset, sed ut aduersus eam caro sua concupisceret, id est ipsa sibimet ipsi ex ea parte, qua in carne infirmata est, repugnaret. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit, sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus; et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma est; non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta ulterius relinquitur. seminatur enim corpus animale, resurgit corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscit aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia uerum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in nobis, quoniam in utraque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum; quod sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et inter utramque nulla pugna erit. audiamus apostolum: scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum. quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa non erit. quam tamen ad nostram pertinere idem doctor ostendit prius dicendo: scio quia non habitat in me; quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea bonum; se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa est inimica nostra, et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur.