Latin
203.47 to 203.51
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 203.47-51
Unproofread scanNot analysed yet
ergo nomen animae spiritus est ab eo, quod spiritalis est; animae nomen est ab eo, quod corpus animet, hoc est uiuificet. aestimo quod admonitus his quae commemoraui diuinarum testimoniis paginarum. ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legatur spiritus, non negabis ulterius. quocirca, si et illa quae de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceat, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum, quia et corpus non esse monstratur et generali nomine spiritus nuncupatur.