Latin
204
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 204
Unproofread scanNot analysed yet
Non ob aliud ante aduentum domini scripta sunt omnia, quae in sanctis scripturis legimus, nisi ut illius commendaretur aduentus et futura praesignaretur ecclesia, id est populus dei per omnes gentes, quod est corpus eius, adiunctis atque annumeratis omnibus sanctis, qui etiam ante aduentum eius in hoc saeculo uixerunt, ita eum credentes uenturum esse, sicut nos uenisse. sicut enim Iacob manum prius, dum nasceretur, emisit ex utero, qua etiam pedem praenascentis fratris tenebat, deinde utique secutum est caput, tum demum necessario membra cetera, sed tamen caput non tantum ea membra, quae secuta sunt, sed etiam ipsam manum, quae in nascendo praecessit, dignitate ac potestate praecedit, et quamuis non tempore apparendi, tamen naturae ordine prius est: ita et dominus Iesus Christus, etsi, antequam appareret in carne et quodam modo ex utero secreti sui ad hominum oculos mediator dei et hominum homo procederet, qui est super omnes deus benedictus in saecula, praemisit in sanctis patriarchis et prophetis quandam partem corporis sui, qua uelut manu se nasciturum esse praenuntians etiam populum superbe praecedentem uinculis legis tamquam digitis quinque supplantat —quia et per quinque temporum articulos praenuntiari futurus prophetarique non destitit; et huic rei consonans per quem lex data est quinque libros conscripsit; et superbi carnaliter sentientes et suam iustitiam uolentes constituere non aperta manu Christi repleti sunt benedictione, sed constricta atque conclusa retenti sunt; itaque illis obligati sunt pedes et ceciderunt; nos uero surreximus et erecti sumus —quamuis ergo, ut dixi, praemiserit dominus Christus quandam partem sui corporis in sanctis, qui eum nascendi tempore praeierunt, tamen ipse est caput corporis ecclesiae illique omnes eidem corpori, cuius ille caput est, cohaeserunt, credendo in eum quem praenuntiabant. non enim praecurrendo diuulsi sunt, sed adiuncti potius exsequendo. nam etsi manus a capite praemitti potest, conexio tamen eius sub capite est. quapropter omnia, quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt et figurae nostrae fuerunt et in figura contingebant eis, scripta sunt autem propter nos, in quibus finis saeculi obuenit. Quae autem maior causa est aduentus domini, nisi ut ostenderet deus dilectionem suam in nobis, commendans eam uehementer, quia, cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est? hoc autem ideo, quia finis praecepti et plenitudo legis caritas est, ut et nos inuicem diligamus et, quemadmodum ille pro nobis animam suam posuit, sic et nos pro fratribus nostris animas nostras ponamus et ipsum deum, quoniam prior dilexit nos et filio suo unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, si amare pigebat, saltem redamare non pigeat. [nulla est enim maior ad amorem inuitatio quam praeuenire amando.]